- VERBENA
- VERBENAquasi Herbena, i. e. Veneris vena, denotabat apud Veteres omnem herbam frondemque, quâ Arae coronabantur, Francisc. Gouldm. Giction. Lat. Angl. Iul. vero Caesar Scaliger, Poetices l. 1. c. 21. ubi de Ara Apollini in Comaediis statui solita, sic: Propriae, inquit, ac verae arae, dextra Baccho in Tragoedia; Apollini in Comoedia; sinistra ei vel Deo vel Divo vel Heroivel Civi, evi fiebant Ludi, aut Iusta, aut Parentalia. Unde etiam Κυμαίου Α᾿πόλλωνος faciunt mentionem, quem celebrabant panegyri Naucriatae omnes, Prytaneum ingredientes, candidis induti vestibus, quas idcirco Prytanicas appellabant. In iis aris Verbenae imponebantur Apollini, ut est in Andria Terentiana, hederae Baccho. Eâdem Iovis templum lustrabatur, et pavimentnm verrebatur ac mensa, unde et a verrendo quibusdam nomen accepisse videtur: Templa quoque ac vias certis diebus illâ ornabant, qui hinc Verbenalia dicti. Sacrificantes porro eas adolebant. Virg. Eclog. 8. v. 65.Verbenasque adole pinguis. —————Ubi Schol. Sic vocat virgulta religioni apta: Nam non tantum herbam certam significat, sed omnem frondem et ramum, qui facile concipit ignem. Manu tenebant. Vide supra Omanus: Et capita iis cingebant, Idem, l. 12. Aen. v. 120. ubi de Fecialibus sermo est,Velati linô et Verbenâ tempora cincti.In quae verba iterum Vir doctus, inquit, sacrâ, sagmine proprie: onamque ex Capitolii sacro loco poscebant sagmina Fecialis et Pater Patratus, bella indicturi vel foedus inituri, Liv. l. 1. c. 24. Abusive tamen Verbenas iam vocamus omnes frondes sacratas, ut est laurus, oliva, myrtus etc. Plinius sic de hac re, l. 22. c. 2. Sagmina in remediis publicis fuêre, et in sacris legationibusque verbenae. Certe utrôque nomine idem significatur, hoc est, gramen, ex arce cum terra evulsum: ac semper et legati, cum ad hostes clarigatumque mitterentur --- unus utique Verbenarius vocabatur. Vide Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 3. ubi de Romanorum more foedera percuriendi, agens, Senatus --- Consultum in haec verba fieri consuevisse, ait, ut privas verbenas privosque lapides Praetorem poscerent: qui verbenam ex arce et sagmina ac lapidem silicem ex templo Iovis Feretrii daret, Faecialesque en secum ferrent, et quae seqq. Similiter Patrem Patratum, verbenâ caput capillosque tangendo, faciebat Faecialis, uti videre est apud Polydorum, de Rerum Inv. l. 4. c. 14. Atque sic caput inter iurandum tangebatur, Liv. Dec. 1. l. 1. Sed et in Nuptiis verbenae locus. Moris enim fuisle, ut nova Nupta verbenis a se lectis coronam componeret, eamque sub amiculo ferret, sunt qui tradant, quo de ritu Car. Paschalius, Coronar. l. 2. c. 17. qui etiam de prisco more sacrificantium istiusmodi sertô caput cingendi, varia habet, l. 4. c. 19. Nec omittendum, in Serapidis templo, verbenas quoque, coronas et panificia, memorari Suetonio, in Vesp. c. 7. ubi cum is in Aegypto esset, ac de firmitate Imperii capturus auspicium aedem Serapidis solus intrâsset, propitiatôque Deô tandem se convertisset, haec tria praedicta a Basilide liberto oblata fuisse, pro more, refert. Ex iisdem struppos, qui pro Deorum capitibus ponebantur, factitatos diximus supra voce Pulvinar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.